Forma cōsecratiōis pa nis & vini. ¶ QVÆritur, quæ sit forma huius sacramenti? Respon. secundùm omnes et est determinatio ecclesiæ in cap. cũ Marthe de celebratione missarũ , et in concilio Florentino, forma consecrationis panis est hæc. Hoc est enim corpus meum. Et forma consecrationis vini hęc . Hic est enim calix sanguinis mei, noui & æterni testamenti mysterium fidei, qui pro vobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et oppositum dicere est pessimus error. Et malè de hoc dubitat Erasmus in annotationi. 1. Chorint. 11. vbi ait. Vtinam Paulus nobis traderet quibus verbis sacer ille panis cōsecrari deberet. Verè miror, non de erroribus horum grāmatistarum , sed de eorum superbia maxima, qui non habẽ tes auctoritatem pro se, reuocant hoc in dubium. Sed illis dimissis, dicimus hanc esse formā consecrationis eucharistiæ, qua vsus est Xp̃us in vltima cę na . Hoc est em̃ corpus meũ . Et ita etiā apertè dicit. S. Cypria. de cęna dñi in principio, & Ambro. li. de sacramẽtis , & habetur de conse. d. 2. ca. conse. &c. Illa aũt verba quæ præcedunt formā consecrationis, scilicet, qui pridiè quā pateret̃ . &c. Licet Sco. dicat esse ita necessaria, vt sine ipsis esset dubia consecratio: melius tñ . S. Tho. 3. p. q. 78. a. 1. 4. & Durā . d. 8. dicunt non esse necessaria, necessitate sacramẽti , cũ nō sint forma, propter ordinationẽ tñ ecclesiæ nō liceret ea prætermittere. In cō secratione verò sanguinis, calicis forma est. Hic est em̃ calix sanguinis mei Hæc sola verba secundũ cōmunẽ opinionẽ sunt sufficiẽtia ad cōsecrationẽ sanguinis. Reliqua verò quæ sequunt̃ scilicet noui, & æterni testamẽti , &c. sunt de ꝑfectione formæ, & nō de essentia sacramẽti : sicut ly ego in forma baptismi. Hoc patet, ꝗa Gręci ita cōsecrāt sāguinẽ , nec ob hoc sũt dānati ab ecclesia, & in missali b. Basilij illa sola verba tanquā forma erant rubeis literis scripta. Scotus tamen admonet ꝙ sacerdos non debet intendere consecrare per ista, vel illa verba: sed debet absolutè consecrare, dicens omnia illa verba quæ sunt in forma qua nunc ecclesia nr̃a vtitur. Ly enim, in vtra forma, non est de essentia sacramenti. Nullus enim euangelista ponit illud, male tamen faceret qui omitteret illud. Potest etiam forma dici quacũ  lingua, sed tamẽ variare illam, & alia lingua dicere, peccatum esset, licet sacramentum teneret.