¶ QVÆritur, quid demonstretur in forma eucharistię per illud pronomẽ hoc? Respon. ꝙ licet de hoc sint varię opiniones, tenẽdum tñ est cum sanct. Tho. 3. p. q. 78. art. 5. & super episto. 1. Cho. 11. vbi ponit aliquas propositio. Prima tā Christus  sacerdos aliquid demonstrant per ly hoc, quia aliâs ver ba non applicarentur materiæ. Secunda, per ly hoc non demonstratur aliquid singulare, & discrete: sed dicitur in generali & distinctè, & sensus est, contentum sub his speciebus est corpus meum. Sicut cùm dicimus. Hic est calix. &c, intelligitur contentũ in hoc calice, est sanguis meus. Sicut quandò demonstro marsupium & dico, hoc est aurum: sensus est, quod continetur hic est aurum. Sic etiam in forma significatur, quod continetur, vel continebitur, Hic est corpus meum. Item tenet Ricard. 4. d. 8. q. 1. art. 3. & Duran. di. 8. q. 2. ad primũ argumentum principale, & Capreo. d. 8. &. 9. q. vnica ad argumenta contra. 5. conclusionẽ . & Altisiod. & Glos. super Matth. 26. & Marsi. 4. q. 6. Et est manifestum, nam illa forma Hoc est corpus meum, nihil aliud facit nisi ꝙ corpus Christi cō tineatur sub his speciebus, ergo hoc ip sum significatur per formam.