QVÆRITVR, qui sint effectus huius sacramenti? Respō. sanct. Tho. 3. p. q. 79. a. 1. ꝙ primus effectus est collatio gr̃ ę : hęc autem gr̃a confertur in sumptione, vt patet Ioan. 6. qui māducat meā carnẽ , & bibit meum sanguinẽ in me manet & ego in eo. Gratias quas promittit Christus in hoc sacramento promittit ratione sumptionis ergo ante sumptionem non conferũ tur : & de hoc non est dubitādum . Datur autem prędicta gr̃a immediate in ipsa sumptione. Et oibus sumentibus eucharistiam confertur ęqualis gr̃a ratione sacramẽti ex opere operato, nō tamen ideò datur maior gr̃a , quia recipitur sub vtra specie: nam aliâs qui maiorem hostiam sumeret, maiorem perciperet gratiam ratione quātitatis continuę , quod est falsum, ac proinde nec ratione quātitatis discretę : cũ sub specie panis & vini sit vnicũ sacramẽ tũ . Et aliâs fraudaret̃ populus magna gr̃a sacrificij: cũ ꝓfecto pia mr̃ ecclesia nō negaret illud sub vtra specie, si daret̃ maior gr̃a . Iste autẽ effectus gr̃ ę non impeditur per peccatũ veniale: licet em̃ quis recipiat eucharistiam in actuali peccato veniali, nō ideò impeditur augmẽtum gr̃ ę in eo, vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 79. a. 8. quia aliâs esset magnũ periculũ . Quis enim sine peccato veniali accederet sępe ? per peccatũ autẽ veniale impedit̃ actualis sensus gustus, & delectatio spũalis . Nec etiā requirit̃ tũc motus liberi arbitrij actualiter concōmitans sumptionẽ eucharistię : sufficit enim motus liberi arbitrij pręcedens , vt etiā dicit sanct. Tho. 4. d. 15. q. 1. ar. 3. quęstiuncula . 2. ad. 2.