# 67 Effectus eucharistia . QVÆRITVR, qui sint effectus huius sacramenti? Respondet sanct. Tho. 3. p. q. 79. a. 1. quod primus effectus est collatio gratiae : haec autem gratia confertur in sumptione, vt patet Ioan. 6. qui manducat meam carnem , & bibit meum sanguinem in me manet & ego in eo. Gratias quas promittit Christus in hoc sacramento promittit ratione sumptionis ergo ante sumptionem non conferuntur : & de hoc non est dubitandum . Datur autem praedicta gratia immediate in ipsa sumptione. Et omnibus sumentibus eucharistiam confertur aequalis gratia ratione sacramenti ex opere operato, non tamen ideo datur maior gratia , quia recipitur sub utraque specie: nam alias qui maiorem hostiam sumeret, maiorem perciperet gratiam ratione quantitatis continuae , quod est falsum, ac proinde nec ratione quantitatis discretae : cum sub specie panis & vini sit vnicum sacramentum . Et alias fraudaretur populus magna gratia sacrificij: cum perfecto pia mater ecclesia non negaret illud sub vtraque specie, si daretur maior gratia . Iste autem effectus gratiae non impeditur per peccatum veniale: licet enim quis recipiat eucharistiam in actuali peccato veniali, non ideo impeditur augmentum gratiae in eo, vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 79. a. 8. quia alias esset magnum periculum . Quis enim sine peccato veniali accederet saepe ? per peccatum autem veniale impeditur actualis sensus gustus, & delectatio spiritualis . Nec etiam requiritur tunc motus liberi arbitrij actualiter concommitans sumptionem eucharistiae : sufficit enim motus liberi arbitrij praecedens , vt etiam dicit sanct. Tho. 4. d. 15. q. 1. ar. 3. quaestiuncula . 2. ad. 2.