¶ QVÆRItur, an per hoc sacramẽ tũ remittatur peccatũ mortale, an scilicet possit quis accedere ad eucharistiā in peccato mortali, ita ꝙ non peccet mortalitèr de nouo Respōd. ꝙ dupliciter potest quis accedere cũ mortali. Vno modo scientèr, & talis semper peccat mortalitêr de nouo, non diiudicans corpus dñi iudicinm sibi manducat & bibit. Secundo modo ignorā ter , quia scilicet doluit, & credidit se habuisse sufficientem dolorem: cũ tamen in rei veritate talis dolor non fuerit sufficiens, & talis nō accedit indigne, nec peccat mortalitèr, quinimo virtute sacramenti remittitur præ cedens peccatum. Hoc sanct. Thom. 3. p. q. 79. ar. 3. et. q. 80. ar. 4. et Alexan. de Ales. 4. p. q. 46. memb. 3. ad secundũ , et Bonauentura. 4. di. 9. q. 7. et Gabriel in canone lectione. 8. et Marsil. 4. q. 6. art. 4. conclusione. 1. et Gerson in multis locis, et super Magistrũ , tracta. 9. p. 3. et Adrianus. q. 1. de eucharistia, et omnes præter vnum Maio. Pa tet autem hoc, nam aliâs cùm nō possit homo scire vtrum hodio , vel amore sit dignus, iuxta illud, nihil mihi cō scius sum, sed non in hoc iustificatus sum, prima Chorint. 4. & Iob. 9. verebar omnia oꝑa mea. & ibi si simplex fuero hoc ipsũ ignorabit anima mea, & de propitiato peccato noli esse sine metu, Ecclesiasti. 5. Periculosissimũ esset accedere ad eucharistiam & talis exponeret se periculo peccati mortalis, cúm nemo sciat se sine peccato accedere. Item Ioannis. 6. dicit Christus panis verus est qui de cęlo descendit, & dat vitam mundo: cùm igitur accedens in gratia iam habeat vitam: si aliquando existenti in mortali inculpabilitèr ignorato non daret gratiam nunquám esset verum ꝙ hic panis vitam daret mundo. Satis est igitur, ad hoc vt quilibet securus accedat ad eucharistiam, ꝙ doleat de præteritis, & proponat cauere futura, licet aliquando non sint remissa peccata: & tunc remissionem eorum accipiet, non ratione contitionis , quæ perficietur: sed ratione sacramenti, quod secũdum Augustinũ , & sanctos, viuificat mortuos, & semper sic accedẽs habebit gratiā . Et licet de hoc aliqui dubitent, ego tamen nullum dubium habeo.