Per eucharis. eucharistia remittitur peccatũ peccatum mortale

¶ QVÆRItur, an per hoc sacramẽ tũ sacramentum remittatur peccatũ peccatum mortale, an scilicet possit quis accedere ad eucharistiā eucharistiam | in peccato mortali, ita quod non peccet mortalitèr de nouo . Respōd. Respondeo quod dupliciter potest quis accedere cum mortali. Vno modo scientèr, & talis semper peccat mortalitêr de nouo, non diiudicans corpus dñi domini iudicinm iudicium sibi manducat & bibit. Secundo modo ignorā ter ignoranter , quia scilicet doluit, & credidit se habuisse sufficientem dolorem: cum tamen in rei veritate talis dolor non fuerit sufficiens, & talis non accedit indigne, nec peccat mortalitèr, quinimo virtute sacramenti remittitur præ cedens peccatum. Hoc sanct. Thom. 3. p. q. 79. ar. 3. et. q. 80. ar. 4. et Alexan. de Ales. 4. p. q. 46. memb. 3. ad secundũ secundum , et Bonauentura. 4. di. 9. q. 7. et Gabriel in canone lectione. 8. et Marsil. 4. q. 6. art. 4. conclusione. 1. et Gerson in multis locis, et super Magistrũ Magistrum , tracta. 9. p. 3. et Adrianus. q. 1. de eucharistia, et omnes præter vnum Maio. Pa| tet autem hoc, nam aliâs cùm non possit homo scire vtrum hodio odio , vel amore sit dignus, iuxta illud, nihil mihi cō scius conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, prima Chorint. 4. & Iob. 9. verebar omnia oꝑa opera mea. & ibi si simplex fuero hoc ipsũ ipsum ignorabit anima mea, & de propitiato peccato noli esse sine metu, Ecclesiasti. 5. Periculosissimũ Periculosissimum esset accedere ad eucharistiam & talis exponeret se periculo peccati mortalis, cúm nemo sciat se sine peccato accedere. Item Ioannis. 6. dicit Christus panis verus est qui de cęlo coelo descendit, & dat vitam mundo: cùm igitur accedens in gratia iam habeat vitam: si aliquando existenti in mortali inculpabilitèr ignorato non daret gratiam nunquám esset verum quod hic panis vitam daret mundo. Satis est igitur, ad hoc vt quilibet securus accedat ad eucharistiam, quod doleat de præteritis, & | proponat cauere futura, licet aliquando non sint remissa peccata: & tunc remissionem eorum accipiet, non ratione contitionis contritionis , quæ perficietur: sed ratione sacramenti, quod secũdum secundum Augustinũ Augustinum , & sanctos, viuificat mortuos, & semper sic accedẽs accedens habebit gratiā gratiam . Et licet de hoc aliqui dubitent, ego tamen nullum dubium habeo.
Loading...