# 68 Per eucharistia remittitur peccatum mortale ¶ QVÆRItur, an per hoc sacramentum remittatur peccatum mortale, an scilicet possit quis accedere ad eucharistiam in peccato mortali, ita quod non peccet mortaliter de nouo . Respondeo quod dupliciter potest quis accedere cum mortali. Vno modo scienter, & talis semper peccat mortaliter de nouo, non diiudicans corpus domini iudicium sibi manducat & bibit. Secundo modo ignoranter , quia scilicet doluit, & credidit se habuisse sufficientem dolorem: cum tamen in rei veritate talis dolor non fuerit sufficiens, & talis non accedit indigne, nec peccat mortaliter, quinimo virtute sacramenti remittitur prae cedens peccatum. Hoc sanct. Thom. 3. p. q. 79. ar. 3. et. q. 80. ar. 4. et Alexan. de Ales. 4. p. q. 46. memb. 3. ad secundum , et Bonauentura. 4. di. 9. q. 7. et Gabriel in canone lectione. 8. et Marsil. 4. q. 6. art. 4. conclusione. 1. et Gerson in multis locis, et super Magistrum , tracta. 9. p. 3. et Adrianus. q. 1. de eucharistia, et omnes praeter vnum Maio. Pa tet autem hoc, nam alias cum non possit homo scire vtrum odio , vel amore sit dignus, iuxta illud, nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, prima Chorint. 4. & Iob. 9. verebar omnia opera mea. & ibi si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea, & de propitiato peccato noli esse sine metu, Ecclesiasti. 5. Periculosissimum esset accedere ad eucharistiam & talis exponeret se periculo peccati mortalis, cúm nemo sciat se sine peccato accedere. Item Ioannis. 6. dicit Christus panis verus est qui de coelo descendit, & dat vitam mundo: cum igitur accedens in gratia iam habeat vitam: si aliquando existenti in mortali inculpabiliter ignorato non daret gratiam nunquám esset verum quod hic panis vitam daret mundo. Satis est igitur, ad hoc vt quilibet securus accedat ad eucharistiam, quod doleat de praeteritis, & proponat cauere futura, licet aliquando non sint remissa peccata: & tunc remissionem eorum accipiet, non ratione contritionis , quae perficietur: sed ratione sacramenti, quod secundum Augustinum , & sanctos, viuificat mortuos, & semper sic accedens habebit gratiam . Et licet de hoc aliqui dubitent, ego tamen nullum dubium habeo.