¶QVÆritur, an ante sumptionem eucharistiae sit necessaria confessio, vel an sufficiat sola contritio cum proposito confitendi peccata semel in anno? Respondeo sententia omnium theologo rum, sanct. Tho. Duran. Scoti, Palu. Alexan. Bonauen. Gabriel. Ocha. & aliorum est, quod necessarium est confiteri omnia peccata mortalia anteque accedamus ad eucharistiam. Hoc autem non solum dicunt iure possitiuo tantum, sed etiam iure diuino: & hoc habitum est semper pro certo, & ab antiquo. Vnde Hugo de sancto Victore, vir magnae auctoritatis in lib. de ecclesiastica potestate dicit, audacter dico si ante sacerdotis confessionem , quis accesserit ad corpus, & sanguinem Christi, reus erit corporis, & sanguinis domini quantumuis poeniteat, & vehementer doleat, & ingemiscat. Hoc autem dixit, 60. annis ante Innocen. 3. qui instituit cap. omnis vtriusque sexus. Ex quo patet quód non de nouo in praedicto capitulo fuit positum praeceptum de confessione ante eucharistiam praemittenda . Et Cypria. in epistola ad fratres consistentes in plebe, reprehendit episcopos sui episcopatus Carthaginensis, eo quod non memores euangelij, & suae auctoritatis, lapsis dabant eucharistiam ante confessionem. Idem dicit (& adhuc acrius) in libello ad lapsos, & in alijs locis multis & lib. 6. ecclesiasticae historiae refert Eusebius de Philipo imperatore quod cum in die paschae communicare vellet, non fuit permissus ab episcopis nisi prius confiteretur peccata, omnino igitur tenendum est contra Caietanum necessariam esse confessionem sacramentalem ante sumptionem eucharistiae. Quod etiam probatur ex consuetudine ecclesiae, quam frangentes putant se grauiter errare. Item eucharistia est sacramentum vnitatis ecclesiasticae, ergo recipiens illam oportet, non solum vt reconcilietur Deo per contritionem, sed etiam ministris ecclesiae per confessionem. Item Matthaei. 6. Christus dicit si ofers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid aduersum te relinque ibi munus ante altare, & vade reconciliari fratri tuo. Haec igitur sententia tenenda est, quanuis non putem haereticum quod Caietanus dicit.