¶QVÆritur, an ante sumptionẽ eucharistię sit necessaria confessio, vel an sufficiat sola contritio cum proposito cōfitendi peccata semel in anno? Respon. sententia omnium theologo rum, sanct. Tho. Duran. Scoti, Palu. Alexan. Bonauen. Gabriel. Ocha. & aliorum est, quòd necessarium est cō fiteri omnia peccata mortalia ante accedamus ad eucharistiam. Hoc autem non solum dicunt iure possitiuo tantum, sed etiam iure diuino: & hoc habitum est semper pro certo, & ab antiquo. Vnde Hugo de sancto Victore, vir magnę auctoritatis in lib. de ecclesiastica potestate dicit, audacter dico si ante sacerdotis confessionẽ , quis accesserit ad corpus, & sanguinẽ Christi, reus erit corporis, & sanguinis dni quātumuis poeniteat, & vehementer doleat, & ingemiscat. Hoc autẽ dixit, 60. annis ante Innocen. 3. qui instituit cap. omnis vtriusq: sexus. Ex quo patet quód non de nouo in prędicto ca. fuit positum pręceptum de confessione ante eucharistiam pręmittenda . Et Cypria. in epistola ad fratres consistẽ tes in plebe, reprehendit episcopos sui episcopatus Carthaginensis, eo quòd non memores euangelij, & suę auctoritatis, lapsis dabant eucharistiam ante confessionem. Idẽ dicit (& adhuc acrius) in libello ad lapsos, & in alijs locis multis & lib. 6. ecclesiasticę historię refert Eusebiꝰ đ Philipo imꝑatore quòd cùm in die paschæ cōmunicare vellet, non fuit permissus ab episcopis nisi prius confiteretur peccata, omnino igitur tenendum est contra Caiet. necessariam esse confessionem sacramentalem ante sumptionem eucharistiæ. Quod etiam probatur ex consuetudine ecclesiæ, quā frangentes putāt se grauiter errare. Item eucharistia est sacramentum vnitatis ecclesiasticæ, ergo recipiens illam oportet, non solum vt reconcilietur Deo per contritionem, sed etiam ministris ecclesię per confessionem. Item Matthæi. 6. Christus dicit si ofers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quòd frater tuus habet aliquid aduersum te relinque ibi munus ante altare, & vade reconciliari fratri tuo. Hæc igitur sententia tenenda est, quanuis non putem hæreticũ quod Caietanus dicit.