¶ QVÆRITVR, an liceat aliquando sumere eucharistiam ante confessionem? Respondeo secundum omnes , quod sic, primo quando quis tempore necessitatis, quo tenetur sumere eucharistiam non habet copiam confessoris. Cum enim prae cepta domini suauia sint, nec praecepta positiva militent conra ius naturale, non tenemur ea implere cum infamia nostra: ac proinde si parrochus ruranus, non habet confessorem, & si non celebrat se diffamat, celebrare potest sine praeuia confessione. Et eodem modo si ego habeam casus reseruatos, & non est episcopus praesens, & si non celebro infamor, possum celebrare sine confessione peccati reseruati. Item propter { Secundus . } reuerentiam sacramenti, puta si coepi celebrare, & in ipsa celebratione meminero alicuius peccati mortalis, non oportet vt relinquam missam quia facerem irreuerentiam eucharistiae: & hoc etiam si sim in ipso principio missae : licet solum introitum dixerim. Ita tenet Ricard. Palu. & alij, quod credo verum quanuis archiepiscopus florentinus dicat, quod si ante consecrationem recordetur, & possit sine scandalo quaerere confessorem: debet illum quaerere. Sed non credo hoc esse verum . Idem dicendum est de his qui sunt ibi parati ad recipiendam eucharistiam, qui si ibi recordati fuerint alicuius mortalis, secure possunt communicare , etiam ante confessionem propter reuerentiam sacramenti. Nec de hoc dubito.