I. Casus Aliqn licet sumere eucharist. sine præ uia confessiōe . ¶ QVÆRITVR, an liceat aliqñ sumere eucharistiam ante confessionem? Respō. secundũ oẽs , ꝙ sic, primo quādo quis tempore necessitatis, quo tenetur sumere eucharistiam non habet copiam confessoris. Cùm em̃ præ cepta dñi suauia sint, nec pręcepta possitiua militent conra ius naturale, nō tenemur ea implere cum infamia nostra: ac proinde si parrochus ruranus, non habet confessorem, & si non celebrat se diffamat, celebrare potest sine præuia confessione. Et eodem modo si ego habeam casus reseruatos, & non est episcopus præsens, & si nō celebro infamor, possum celebrare sine confessione peccati reseruati. Item ꝓpter { Secũd . } reuerentiam sacramenti, putâ si coepi celebrare, & in ipsa celebratione meminero alicuius peccati mortalis, non oportet vt relinquam missam quia facerem irreuerentiam eucharistiae: & hoc etiam si sim in ipso principio missę : licet solum introitum dixerim. Ita tenet Ricard. Palu. & alij, quod credo verum quanuis archiepiscopus florentinus dicat, quòd si ante cōsecrationem recordetur, & possit sine scandalo quærere confessorem: debet illũ quærere. Sed non credo hoc esse verũ Idem dicendum est de his qui sunt ibi parati ad recipiendam eucharistiam, qui si ibi recordati fuerint alicuiꝰ mortalis, secure possunt cōmunicare , etiā ante confessionem propter reuerẽtiā sacramenti. Nec de hoc dubito.