¶ QVÆRITVR, vtrum sacerdos debeat dare eucharistiam peccatori perseueranti in peccato, & petenti eam? Respondeo primó secundum omnes, quod publico peccatori, concubinario, vsurario, meretrici, & similibus non debet dari eucharistia: quia esset mittere margaritas ante porcos, et san ctum dare canibus. Item, quia talis publicus peccator, non habet ius ad petendum sacramentum, quia est sibi prohibitum. 1. Cho. 11. probet autem se ipsum homo, & sic de pane illo aedat, ergo qui negat ei sacramentum, non facit ei iniuriam. Per publicum autem peccatorem, intelligimus cum sanct. Tho. 3. p. q. 80. ar. 6. & 4. d. 9. q. 1. art. 1. eum qui damnatur a iudice propter euidentiam facti cuius populus est testis: vt dicitur in cap. cum dilectus de purgatione canonica, & ca. euidentia de accusatione, & ca. tua nos, de cohabitatione clericorum , et mulierum talibus igitur neganda est eucharistia. Verum est quod si is qui est publicus peccator in vno loco, accedat ad me in alio loco distanti , in quo reputatur bonus , nec potest fama facile ad hunc locum pervenire & petat eucharistiam : probabile videtur mihi, quod teneor illi dare, quia aliás offenderem eum grauiter. Si autem publicus peccator, secrete poenituit, & petit eucharistiam in publico, non debeo illi dare quousque ostendat poenitentiam suam exterius. Si vero secrete poenituit, & secrete petit, debeo illi dare eucharistiam: nisi existimetur, quod hoc factum veniet in publicum. Si autem peccator occultus, quem ego, & aliqui alij scimus peccatorem publice petat eucharistiam, danda est illi: quod etiam fecit Christus cum Iuda: alias diffamarem eum. Admoneat tamen eum parrochus secrete si possit, vt dicitur in cap. 2. de officio ordinario. Si autem peccator occultus occulte petat, siue sacerdos sciat eius peccatum in confessione, siue extra confessionem , debet ei denegare: quia nullo modo ei nocet. Ita tenet sanct. Tho. 4 di. 9. q. 1. arti. 5. quaestiuncula . 2.