¶ QVÆRITVR, vtrum sacerdos debeat dare eucharistiam peccatori perseueranti in peccato, & petenti eam? Respond. primó secundùm omnes, quòd publico peccatori, concubinario, vsurario, meretrici, & similibus non debet dari eucharistia: quia esset mittere margaritas ante porcos, et san ctum dare canibus. Item, quia talis publicus peccator, non habet ius ad petẽ dum sacramentum, quia est sibi prohibitum. 1. Cho. 11. probet autem se ipsum homo, & sic de pane illo ædat, ergo qui negat ei sacramentum, nō facit ei iniuriam. Per publicum autem peccatorem, intelligimus cum sanct. Tho. 3. p. q. 80. ar. 6. & 4. d. 9. q. 1. art. 1. eum qui damnatur à iudice propter euidentiam facti cuius populus est testis: vt dicitur in cap. cùm dilectus de purgatione canonica, & ca. euidentia de accusatione, & ca. tua nos, de cohabitatione clericorũ , et muli. talibus igitur negāda est eucharistia. Verũ est ꝙ si is ꝗ est publicus peccator in vno loco, accedat ad me in alio loco distāti , in quo reputat̃ bonꝰ , nec pōt fama facile ad hũc locũ ꝑuenire & petat eucharistiā : ꝓbabile videt̃ mihi, ꝙ teneor illi dare, quia aliás offenderẽ eũ grauiter. Si autem publicus peccator, secretè poenituit, & petit eucharistiam in publico, nō debeo illi dare quous ostẽ dat poenitẽtiam suam exterius. Si verò secretè poenituit, & secretè petit, debeo illi dare eucharistiam: nisi existimetur, ꝙ hoc factum veniet in publicum. Si autem peccator occultus, quem ego, & aliqui alij scimus peccatorem publicè petat eucharistiam, dā da est illi: quod etiam fecit Christus cũ Iuda: aliâs diffamarem eum. Admoneat tamen eum parrochus secretè si possit, vt dicitur in cap. 2. de officio ordinario. Si autẽ peccator occultus occultè petat, siue sacerdos sciat eius peccatum in confessione, siue extra cōfessionẽ , debet ei denegare: quia nullo modo ei nocet. Ita tenet sanct. Tho. 4 di. 9. q. 1. arti. 5. quęstiuncula . 2.