¶ QVÆritur, vtrum pollutio nocturna impediat sumptionem eucharistiae ? Pro responsione notandum cum Palude. 4. d. 9. q. 3. quod pollutio nocturna nunquam est peccatum, sed signum, aut effectus peccati. Et idem dicit sanctus Tho. 4. d. 9. q. 1. ar. 4. &. 3. p. q. 80. a. 7. quia talis actus non est immediate in potestate hominis. Si igitur ille actus sequatur ex causa culpabili mortaliter, tunc dicit Ricard. & quidam alij, quod impedit sumptionem eucharistiae , ita quod peccaret mortaliter qui post illam accederet ad sacramentum. Sed dicendum est absolute quod nulla pollutio nocturna impedit sumptionem eucharistiae sub poena peccati mortalis. Hoc tenet Palu. 4. d. 9. q. 3. conclusione. 2. & Gabriel lect. 10. in canone, & Gerson de materia celebrationis consideratione. 7. & Maio. d. 9. q. 2. et Siluest. verbo eucharistia, & Bonauentura , di. 12. q. 3. Hoc patet, nam post confessionem non manet, nisi quaedam immun ditia corporalis: sed vt dicitur Matth. 18. non lotis manibus manducare non coinquinat hominem , ergo. Item, quia vel hoc impedit sumptionem eucharistiae , propter malitiam, & hoc non , quia maiora peccata scilicet blasphemia, et periurium, non impediunt. Vel propter distractionem & turbationem, & hoc non, quia legitimus concubitus non impedit, cum tamen aequaliter dissoluat mentem, sicut illegitimus, imo & amplius cum sit in vigilia: ergo pollutio nocturna non impedit sumptionem eucharistiae. Si vero pollutio fuerit mortalis, accedere ad saramentum erit veniale propter quandam irreverentiam , quia mens multum distracta est. Et sancti consulunt , vt tales per aliquod tempus abstineant, scilicet vsque ad diem sequentem, vel per. 24. horas, vt dicit Alber. Alexan. & sanct. Tho. Et etiam si pollutio fuerit mere naturalis, pro pter reuerentiam sacramenti melius erit non accedere illa die. Et ita consulunt decreta. cap. testamentum, & ca. non est cis. 6. Et hoc nisi fuerit festum aliquod, vel causatur nota aliqua apud videntes quod iste non celebrat: tunc enim melius erit celebrare. Ista autem irreuerentia non facit quod sit peccatum veniale accedere ad eucharistiam , quia talis immunditia fuit mere naturalis. Ita dicit. S. Thom. 3. par. q. 80. arti. 7. 1. vbi ait quod id quod consulunt sancti totum est de congruitate, et consilio. Post concubitum autem coniugalem, Grego. 33. q. 4. ca. vir cum propria, dicit, quod si accessit voluptatis causa, abstineat: si autem ratione prolis, suo iudicio relinquatur. Breuiter dico, quod accedere ad eucharistiam post legitimum concubitum non est peccatum . Post quamcunque vero aliam pollutionem in vigilia, fornicationem , aut adulterium , accedere ad eucharistiam etiam post poenitentiam , & confessionem , magna irreuerentia est, sed non peccatum mortale, secluso contemptu : melius tamen esset tunc abstinere. Post sumptionem etiam eucharistiae bonum est, quod vir a propria vxore abstineat, sed non est necessarium.