¶ QVÆritur, vtrum pollutio nocturna impediat sumptionẽ eucharistię ? Pro responsione notādum cum Palude. 4. d. 9. q. 3. ꝙ pollutio nocturna nunquā est peccatum, sed signum, aut effectus peccati. Et idem dicit sanctus Tho. 4. d. 9. q. 1. ar. 4. &. 3. p. q. 80. a. 7. quia talis actus non est immediatè in potestate hominis. Si igitur ille actus sequatur ex causa culpabili mortaliter, tunc dicit Ricard. & quidam alij, ꝙ impedit sumptionem eucharistię , ita ꝙ peccaret mortalitèr qui post illā accederet ad sacramentum. Sed dicẽ dum est absolute ꝙ nulla pollutio nocturna impedit sumptionem eucharistiæ sub poena peccati mortalis. Hoc tenet Palu. 4. d. 9. q. 3. conclusione. 2. & Gabriel lect. 10. in canone, & Gerson de materia celebrationis consideratione. 7. & Maio. d. 9. q. 2. et Siluest. verbo eucharistia, & Bonauẽtura , di. 12. q. 3. Hoc patet, nam post confessionem non manet, nisi quædam immũ ditia corporalis: sed vt dicitur Matth. 18. non lotis manibus manducare non coinquinat hominẽ , ergo. Item, quia vel hoc impedit sumptionem eucharistię , propter malitiam, & hoc nō , quia maiora peccata scilicet blasphemia, et periurium, non impediunt. Vel propter distractionem & turbationem, & hoc non, quia legitimus cōcubitus non impedit, cùm tamẽ æqualiter dissoluat mentem, sicut illegitimus, imo & amplius cùm sit in vigilia: ergo pollutio nocturna non impedit sumptionem eucharistiæ. Si verò pollutio fuerit mortalis, accedere ad saramentum erit veniale propter quandam irreuerentiā , quia mens multũ distracta est. Et sancti cōsulũt , vt tales per aliquod tẽpus abstineant, scilicet vs ad diem sequentem, vel per. 24. horas, vt dicit Alber. Alexan. & sanct. Tho. Et etiā si pollutio fuerit mere naturalis, pro pter reuerentiam sacramenti melius erit non accedere illa die. Et ita consulunt decreta. cap. testamentum, & ca. non est cis. 6. Et hoc nisi fuerit festum aliquod, vel causatur nota aliqua apđ videntes quòd iste non celebrat: tunc enim melius erit celebrare. Ista autẽ irreuerentia non facit ꝙ sit peccatum veniale accedere ad eucharistiā , quia talis immunditia fuit mere naturalis. Ita dicit. S. Thom. 3. par. q. 80. arti. 7. 1. vbi ait ꝙ id quod consulunt sancti totũ est de congruitate, et consilio. Post concubitum autem coniugalem, Grego. 33. q. 4. ca. vir cũ propria, dicit, ꝙ si accessit voluptatis causa, abstineat: si autẽ ratione prolis, suo iudicio relinquatur. Breuitèr dico, ꝙ accedere ad eucharistiā post legitimũ concubitũ nō est peccatũ . Post quācun verò aliā pollutionẽ in vigilia, fornicationẽ , aut adulteriũ , accedere ad eucharistiā etiam post poenitẽtiā , & confessionẽ , magna irreuerentia est, sed non peccatum mortale, secluso cōtemptu : melius tamen esset tunc abstinere. Post sumptionem etiam eucharistię bonũ est, quòd vir à ꝓpria vxore abstineat, sed non est necessarium.