¶ QVÆritur, an accedens ad eucharistiam, debeat esse ieiunus? Respond. omnino, ꝙ sic. Sanct. Tho. 3. p. q. 80. a. 8. allegat Augusti. episto. 118. in respō sione ad Ianuarium. Et habetur de cō sec . d. 2. ca. liquido, vbi dicitur, placuit spiritui sancto. Et ita apostoli ordinauerunt, & ita seruatur per totum orbem, vt non sumeretur cibus ante corpus dñicum . Idem dicitur in concilio Carthaginensi. Et habetur de conse. d. 1. ca. sacramenta, & cap. ex parte de celebratione missarum, prohibetur sacerdos ne bis celebraturus in prima celebratione sumat ablutionem. Vide etiam ca. nihil. 7. q. 1. Christus autẽ eucharistiam dedit apostolis post cęnā , quia secundùm ritum legis, illa hora debebat celebrari pascha, & prius debuit plenè legẽ obseruare quàm hoc sacramentum instituere. Et voluit vltimo loco hoc tàm grande donum relinquere, quo vehementius cōmendaret mysterij illius altitudinem. Institutio autem apostolorũ fuit legitima, vt cum maiori reuerentia ad tantum sacramentum accedat̃ . Si enim Leui. 10. prohibetur Aaron & filijs eius ne bibant vinum, nec omne quod inebriare potest quandò erant sanctuarium intraturi, vt haberent sciẽtiam discernẽdi inter sacrum & prophanum, inter pollutum & immundum: multo magis sacerdotibus celebraturis conuenit, vt ieiuni accedant ad tàm admirabile sacramentum. Hoc igitur de fide tenendum est, & oppositum est er roneũ , & hęreticũ , vt determinatũ est in concil. Cōstantiẽsi sessione. 13. quā uis derideat hæreticissimus ille luthe .