Eucharistia a ieiunis sumenda.

¶ QVÆritur, an accedens ad eucharistiam, debeat esse ieiunus? Respond. Respondeo omnino, quod sic. Sanct. Tho. 3. p. q. 80. a. 8. allegat Augusti. episto. 118. in respō sione responsione ad Ianuarium. Et habetur de cō sec consec . d. 2. ca. liquido, vbi dicitur, placuit spiritui sancto. Et ita apostoli ordinauerunt, & ita seruatur per totum orbem, vt non sumeretur cibus ante corpus dñicum dominicum . Idem dicitur in concilio Carthaginensi. Et habetur de conse. d. 1. ca. sacramenta, & cap. ex parte de celebratione missarum, prohibetur sacerdos ne bis celebraturus in prima celebratione sumat ablutionem. Vide | etiam ca. nihil. 7. q. 1. Christus autẽ autem eucharistiam dedit apostolis post cęnā coenam , quia secundùm ritum legis, illa hora debebat celebrari pascha, & prius debuit plenè legẽ legem obseruare quàm hoc sacramentum instituere. Et voluit vltimo loco hoc tàm grande donum relinquere, quo vehementius cōmendaret commendaret mysterij illius altitudinem. Institutio autem apostolorũ apostolorum fuit legitima, vt cum maiori reuerentia ad tantum sacramentum accedat̃ accedatur . Si enim Leui. 10. prohibetur Aaron & filijs eius ne bibant vinum, nec omne quod inebriare potest quandò erant sanctuarium intraturi, vt haberent sciẽtiam scientiam discernẽdi discernendi inter sacrum & prophanum, inter pollutum & immundum: multo magis sacerdotibus celebraturis conuenit, vt ieiuni accedant ad tàm admirabile sacramentum. Hoc igitur de fide tenendum est, & oppositum est er| fol. [57]v roneũ erro neum , & hęreticũ haereticum , vt determinatũ determinatum est in concil. concilio Cōstantiẽsi Constantiensi sessione. 13. quā uis quamuis derideat hæreticissimus ille luthe Lutherus .
Loading...