# 73 Eucharistia a ieiunis sumenda. ¶ QVÆritur, an accedens ad eucharistiam, debeat esse ieiunus? Respondeo omnino, quod sic. Sanct. Tho. 3. p. q. 80. a. 8. allegat Augusti. episto. 118. in responsione ad Ianuarium. Et habetur de consec . d. 2. ca. liquido, vbi dicitur, placuit spiritui sancto. Et ita apostoli ordinauerunt, & ita seruatur per totum orbem, vt non sumeretur cibus ante corpus dominicum . Idem dicitur in concilio Carthaginensi. Et habetur de conse. d. 1. ca. sacramenta, & cap. ex parte de celebratione missarum, prohibetur sacerdos ne bis celebraturus in prima celebratione sumat ablutionem. Vide etiam ca. nihil. 7. q. 1. Christus autem eucharistiam dedit apostolis post coenam , quia secundum ritum legis, illa hora debebat celebrari pascha, & prius debuit plene legem obseruare quam hoc sacramentum instituere. Et voluit vltimo loco hoc tam grande donum relinquere, quo vehementius commendaret mysterij illius altitudinem. Institutio autem apostolorum fuit legitima, vt cum maiori reuerentia ad tantum sacramentum accedatur . Si enim Leui. 10. prohibetur Aaron & filijs eius ne bibant vinum, nec omne quod inebriare potest quando erant sanctuarium intraturi, vt haberent scientiam discernendi inter sacrum & prophanum, inter pollutum & immundum: multo magis sacerdotibus celebraturis conuenit, vt ieiuni accedant ad tam admirabile sacramentum. Hoc igitur de fide tenendum est, & oppositum est erro neum , & haereticum , vt determinatum est in concilio Constantiensi sessione. 13. quamuis derideat haereticissimus ille Lutherus .