# 47 Eucharistia est sacramentum . QVÆritur, an eucharistia sit sacramentum ? Respondetur ab omnibus christianis, quod sic, & maximum omnium sacramentorum . Ita determinatur in multis concilijs. Et ecclesia cantat, tantum ergo sacramentum. &c. Sed quid est illud quod vocamus sacramentum , an sit actio ipsa puta consecratio , vel sumptio eucharistiae, vel aliquid aliud? Respondeo ex sanct. Tho. 3. p. q. 73. ar. 1. ad. 3. &. 78. art. 1. ad. 2. quod nec consecratio, nec sumptio eucharistiae, est sacramentum nec pars sacramenti, sed sacramentum eucharistiae perfectum est id quod remanet post consecrationem. Sicut enim collatio baptismi non est sacramentum baptismi, ita nec consecratio eucharistiae est sacramentum , nec ipsa sumptio, sed species ipsae, & corpus Christi sunt sacramentum: vt patet in cap. multi. 1. q. 1. vbi dicitur. Sunt autem sacramenta , baptisma, chrisma, corpus Christi & sanguis: ecce aperte dictum. Et licet sub diuersis speciebus contineatur corpus Christi, est tamen vnicum sacramentum, non vnitate naturali cum species sacramentales differant specie: sed vnitate finis. Quia omnia quae in eo sunt ordinantur ad vnum finem scilicet vel ad continendum Christum, vel ad fa ciendam vnitatem corporis mystici.