¶ QVÆritur, vtrum sacramentum eucharistiae sit de necessitate salutis? Respondeo quod est praeceptum de eucharistia, vt patet Ioan. 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis. Secundo dico quod hoc sacramentum non est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Nam nemo potest saluari sine baptismo realiter, vel in voto suscepto: & tamen sine eucharistia possunt saluari multi, vt de facto saluantur pueri baptizati, ac proinde non est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Eucharistia autem interpretatur bona gratia, vt pate. 1. quaest. 1. capit. multi. Ab alijs interpretatur, gratiarum actio, synaxis, communio, & sacrificium.