An aliqn aliquando eucharist. eucharistia possit sumi a non ieiuno.

¶ SED dubitatur, an saltim aliquando liceat sacerdoti celebrare post prā dium praedium , seu consecrare, vt det eucharistiam existenti in extrema necessitate . Maio. di. 9. q. 3. ad. 5. dicit, quod licet: imo in fermentato, & sine alijs solennitatibus potest consecrare secrete: quia diuinum ius derogat positiuum, cúm ergo esse ieiunum, & cōsecrare consecrare in azimo sit de iure positiuo, cōmunicare communicare verò sit præceptum diuinũ diuinum : sequitur, quòd primum non potest impedire secũdũ secundum . Oppositum tenet Palu. d. 9. vbi ait, quòd non licet, & hoc credo probabilius. Maio. enim præsupponit falsum, quod cōmunicare communicare sit præceptum in iure diuino, vt posteâ videbimus. Itẽ Item videtur contra ius diuinũ diuinum consecrare panẽ panem sine vino, & e contra. Et est con| tra ca. comperimus de consecra. dis. 2. Et consecrare in fermentato, & sine solennitatibus prohibitum est, ac proinde non est faciendum. Si cōmodè commodè fieri potest propter reuerentiam sacramenti, detur eucharistia in mane infirmis antequàm aliquid sumant. Si autem hoc cōmodè commodè fieri non potest, detur illis, etiam post cibum sine scrupulo. Ita enim tenet vsus ecclesiæ, & omnes doctores, & merito quidem: nam quod propter iustitiam institutum est non debet cōtra contra charitatem militare. Debet igitur recipiens eucharistiam esse omnino ieiunus. Verũ Verum est quòd si cùm quis lauatur gustaret paululum aquæ, vel vini, præter intẽtionem intentionem : non ideò impidiet̃ impidietur sumere eucharistiā eucharistiam , dum tamen fuerit in parua quantitate. Et sic tenet. S. Tho. & oẽs omnes . Idẽ Idem dicito, si cibi frustrũ frustrum paruũ paruum māserit manserit inter dẽtes dentes , & præ ter intẽtionẽ intentionem deglutiat̃ deglutiatur . Si etiā etiam post ab| fol. [58]v lutionẽ ablut ionem inuenerit sacerdos reliquiā reliquiam hostiæ, pōt potest , & debet eam accipere quia ieiunus incoepit, & eius officium nondum est terminatum. Item quia aliâs non posset sufficienter occurri necessitatibus, & difficultatibus, nam frequenter post ablutionem, inueniuntur reliquiæ. Patet etiam, quia in parasceue sumitur particula hostiæ posita in vino, etiam si post primum haustũ haustum particula adhæreat calici.
Loading...