# 74 An aliquando eucharistia possit sumi a non ieiuno. ¶ SED dubitatur, an saltim aliquando liceat sacerdoti celebrare post praedium , seu consecrare, vt det eucharistiam existenti in extrema necessitate . Maio. di. 9. q. 3. ad. 5. dicit, quod licet: imo in fermentato, & sine alijs solennitatibus potest consecrare secrete: quia diuinum ius derogat positiuum, cúm ergo esse ieiunum, & consecrare in azimo sit de iure positiuo, communicare vero sit praeceptum diuinum : sequitur, quod primum non potest impedire secundum . Oppositum tenet Palu. d. 9. vbi ait, quod non licet, & hoc credo probabilius. Maio. enim praesupponit falsum, quod communicare sit praeceptum in iure diuino, vt postea videbimus. Item videtur contra ius diuinum consecrare panem sine vino, & e contra. Et est con tra ca. comperimus de consecra. dis. 2. Et consecrare in fermentato, & sine solennitatibus prohibitum est, ac proinde non est faciendum. Si commode fieri potest propter reuerentiam sacramenti, detur eucharistia in mane infirmis antequam aliquid sumant. Si autem hoc commode fieri non potest, detur illis, etiam post cibum sine scrupulo. Ita enim tenet vsus ecclesiae, & omnes doctores, & merito quidem: nam quod propter iustitiam institutum est non debet contra charitatem militare. Debet igitur recipiens eucharistiam esse omnino ieiunus. Verum est quod si cum quis lauatur gustaret paululum aquae, vel vini, praeter intentionem : non ideo impidietur sumere eucharistiam , dum tamen fuerit in parua quantitate. Et sic tenet. S. Tho. & omnes . Idem dicito, si cibi frustrum paruum manserit inter dentes , & prae ter intentionem deglutiatur . Si etiam post ablut ionem inuenerit sacerdos reliquiam hostiae, potest , & debet eam accipere quia ieiunus incoepit, & eius officium nondum est terminatum. Item quia alias non posset sufficienter occurri necessitatibus, & difficultatibus, nam frequenter post ablutionem, inueniuntur reliquiae. Patet etiam, quia in parasceue sumitur particula hostiae posita in vino, etiam si post primum haustum particula adhaereat calici.