An aliqn eucharist. possit sumi a nō ieiuno. ¶ SED dubitatur, an saltim aliquando liceat sacerdoti celebrare post prā dium , seu consecrare, vt det eucharistiam existenti in extrema necessitate Maio. di. 9. q. 3. ad. 5. dicit, ꝙ licet: imo in fermentato, & sine alijs solennitatibus potest consecrare secrete: quia diuinum ius derogat positiuum, cúm ergo esse ieiunum, & cōsecrare in azimo sit de iure positiuo, cōmunicare verò sit præceptum diuinũ : sequitur, quòd primum non potest impedire secũdũ . Oppositum tenet Palu. d. 9. vbi ait, quòd non licet, & hoc credo probabilius. Maio. enim præsupponit falsum, ꝙ cōmunicare sit præceptum in iure diuino, vt posteâ videbimus. Itẽ videtur contra ius diuinũ consecrare panẽ sine vino, & e contra. Et est con tra ca. comperimus de consecra. dis. 2. Et consecrare in fermentato, & sine solennitatibus prohibitum est, ac proinde non est faciendum. Si cōmodè fieri potest propter reuerentiam sacramenti, detur eucharistia in mane infirmis antequàm aliquid sumant. Si autem hoc cōmodè fieri non potest, detur illis, etiam post cibum sine scrupulo. Ita enim tenet vsus ecclesiæ, & omnes doctores, & merito quidem: nam quod propter iustitiam institutum est non debet cōtra charitatem militare. Debet igitur recipiens eucharistiam esse omnino ieiunus. Verũ est quòd si cùm quis lauatur gustaret paululum aquæ, vel vini, præter intẽtionem : non ideò impidiet̃ sumere eucharistiā , dũ tñ fuerit in parua quantitate. Et sic tenet. S. Tho. & oẽs Idẽ dicito, si cibi frustrũ paruũ māserit inter dẽtes , & præ ter intẽtionẽ deglutiat̃ . Si etiā post ab lutionẽ inuenerit sacerdos reliquiā hostiæ, pōt , & debet eā accipere quia ieiunus incoepit, & eius officium nondum est terminatum. Item quia aliâs non posset sufficienter occurri necessitatibus, & difficultatibus, nam frequenter post ablutionem, inueniuntur reliquiæ. Patet etiam, quia in parasceue sumitur particula hostiæ posita in vino, etiam si post primum haustũ particula adhæreat calici.