¶ QVÆRITVR, quibus sit danda eucharistia, vtrum possit dari non habentibus vsum rationis? S. Tho. 4. dis. 9. &. 3. p. q. 80. a. 9. cum alijs doctoribus respondet cum distinctione. Non habentes vsum rationis sunt in duplici differentia, quidam qui dicuntur non habere, quia parunt habent, vt sunt hebetes, et rudes: & istis nullo modo est eucharistia neganda. Alij sunt totaliter priuati vsu rationis. Et isti sunt in dupplici diffe rentia , quidam qui nunquam habuerunt vsum rationis, vt sunt pueri, & amentes a natiuitate: & talibus non est danda eucharistia, quia non habent deuotionem: nec diiudicant corpus domini ab alijs cibis. Alij sunt qui aliquando habuerunt vsum rationis, vt frenetici: & talibus si non sit periculum irreuerentiae , vel vomitus, & prius poenituerint & habuerint deuotionem ad eucharistiam, & petierint: licet postea in frenesim inciderint, non debet negari: quia per ea quae naturalia sunt non debet quis perdere beneficia gratuita.