¶ QVÆRITVR, quibus sit danda eucharistia, vtrum possit dari non habentibus vsum rationis? S. Tho. 4. dis. 9. &. 3. p. q. 80. a. 9. cũ alijs doctoribꝰ respōdet cũ distinctione. Nō habẽtes vsũ rationis sunt in duplici differentia, quidam qui dicuntur nō habere, quia parunt habent, vt sunt hebetes, et rudes: & istis nullo modo est eucharistia neganda. Alij sunt totaliter priuati vsu rationis. Et isti sunt in dupplici differẽ tia , quidam qui nunquàm habuerunt vsum rationis, vt sunt pueri, & amentes à natiuitate: & talibus non est danda eucharistia, quia non habent deuotionem: nec diiudicant corpus dñi ab alijs cibis. Alij sunt qui aliquandò habuerunt vsum rationis, vt frenetici: & talibus si non sit periculum irreuerẽ tiæ , vel vomitus, & prius pœnituerint & habuerint deuotionem ad eucharistiam, & petierint: licet posteà in frenesim inciderint, non debet negari: quia per ea quæ naturalia sunt nō debet quis perdere beneficia gratuita.