Hoc probatur duobus decretis, ca. qui recedunt, & c. is qui. 26. q. 6. & tales recipient in sumptione eucharistiae gratiam, & omnes alios effectus sacramenti : licet in hoc non conueniat Caieta. 3. p. q. 79. a. 1. sed oppositum cum sancto Tho. credo verum. De pueris etiam, licet consuetum fuerit olim apud ali quas ecclesias, vt daretur eis eucharistia, dicimus eum. S. Tho quod non tenentur eam recipere: nec conueniens est quod illis detur. Hoc patet ex vsu ecclesiae, quae quidem non permitteretur tam enormiter errare. Item quia pueri post baptismum sunt in gratia, quam non possunt perdere sine culpa sua: sed culpam ante vsum rationis committere non possunt, ergo non tenentur de necessitate recipere eucharistiam, alias baptismus non sufficeret ad salutem: quod assere est haereticum. Non conuenit autem, vt recipiant eam propter pericula vomitus, & eructationis , vel alterius irreuerentiae: quae frequens est in pueris. Ideo nunc in ecclesia illis eucharistiam conferre, sacrilegum esset. Si autem de facto daretur illis, reciperent gratiam.