Hoc probatur duobus decretis, ca. qui recedunt, & c. is qui. 26. q. 6. & tales recipient in sumptione eucharistiæ gratiam, & omnes alios effectus sacramẽ ti : licet in hoc non conueniat Caieta. 3. p. q. 79. a. 1. sed oppositum cũ sancto Tho. credo verum. De pueris etiam, licet consuetum fuerit olim apud ali quas ecclesias, vt daretur eis eucharistia, dicimus eum. S. Tho quòd non tenentur eam recipere: nec conueniens est ꝙ illis detur. Hoc patet ex vsu ecclesiæ, quæ quidem non permitteretur tam enormitèr errare. Item quia pueri post baptismum sunt in gratia, quā non possunt perdere sine culpa sua: sed culpam ante vsum rationis cōmittere non possunt, ergo non tenentur de necessitate recipere eucharistiam, aliâs baptismus non sufficeret ad salutem: quod assere est hæreticum. Non conuenit autem, vt recipiant eam propter pericula vomitus, & eructatiōis , vel alterius irreuerentiæ: quæ frequẽs est in pueris. Ideò nunc in ecclesia illis eucharistiam conferre, sacrilegum esset. Si autem de facto daretur illis, reciperent gratiam.