# 76 An liceat quo tidie eucharistia sumere. ¶ QVÆRITVR, vtrum liceat quotidie sumere eucharistiam ? S. Tho. 3: p. q. 80. arti. 10. respondet, quod eucharistia duppliciter consideratur vno modo secundum se, secundum quód confert gratiam ex opere operato sumenti ipsam. Et quantum ad hoc non solum quotidie, verum saepe in die quolibet esset sumenda, vt gratia augeretur. Secundo modo potest considerari ex parte nostra, ex qua requiritur reuerentia, & deuotio: & secundum hoc non est conueniens, quod homo accedat quotiescunque potuerit, sed expectet commodum tempus quo sit deuotus. Qui igitur se inuenerit cum deuotione, & non distractum, laudabiliter quotidie communicabit , vt patet ex consuetudine primitiuae ecclesiae. Et quia nunc etiam laudantur qui quotidie celebrant . Patet etiam Augusti. auctoritate de verbis domini , panis ( inquit ) iste quotidianus est, accipe quotidie, vt quotidie tibi prosit : sic tamen viue, vt quotidie merearis accipere . Sed quia sunt multa impedimenta , laudabile est aliquando abstinere, vt Augusti. dicit libro de ecclesiasticis dogmatibus. Et habetur in ca. quotidie de consecratione distinctio. 2. quotidie communicare, nec laudo, nec vitupero. Gerson super magistrum tractatu. 9. dicit quod illi qui proptereá quod frigidi sunt (alioquin sine peccato) recedunt ab eucharistia, sunt similes illis qui frigent, & nolunt accedere ad ignem. Effectus enim eucharistiae est ipsa deuotio, nun quid prius vis effectum eucharistiae quam ipsam eucharistiam? Presbyteris igitur laudabilius est communicare quotidie. Vnde Gregorius. 4. li. dialogorum , ca. 56. refert Cassium Narniensium episcopum quotidie celebrantem , & in celebratione flentem. Et dicit, mandatum domini accepisse per reuelationem cuidam alteri factam operare quod operaris, non cesset manus tua, non cesset pes tuus &c. Et Ambrosius . Graue est quod ad mensam tuam mundo corde, & innocentibus manibus non venimus: sed grauius est, si quia peccata metuimus sacrificium non reddamus. De secularibus autem dicimus in primitiua ecclesia eos frequentissime , & forsan quotidie communicasse . Posteá cessante numero fidelium, tempore Augustini fiebat hoc rarius, quibusdam quotidie, alijs dominicis diebus hoc facientibus, vt ait Augustinus in epistola ad Ianuarium. Et habetur. 12. d. ca. illa autem. Postea Fabianus papa praecepit, vt saltem ter in anno omnes communicarent , scilicet in pascha, penthecoste, & in natiuitate domini . Tandem papa Innocentius tertius vel propter multitudinem fidelium, vel propter eorum indeuotionem, traxit communionem ad hoc, vt satisfacerent sumendo semel in anno, vt patet in cap. omnis vtriusque saexus de poenitentijs , & remissionibus. Laudabile tamen est vt saepe fideles communicent.