An liceat quo tidie eucharist. sumere. ¶ QVÆRITVR, vtrũ liceat quotidiè sumere eucharistiā ? S. Tho. 3: p. q. 80. arti. 10. respondet, quòd eucharistia duppliciter cōsideratur vno modo secundùm se, secundùm quód confert gratiam ex opere operato sumenti ipsam. Et quantum ad hoc non solũ quotidiè, verum sæpè in die quolibet esset sumenda, vt gratia augeretur. Secundo modo potest cōsiderari ex parte nostra, ex qua requiritur reuerentia, & deuotio: & secundùm hoc non est conueniens, quòd homo accedat quotiescun potuerit, sed expectet commodum tempus quo sit deuotus. Qui igitur se inuenerit cum deuotione, & nō distractum, laudabilitèr quotidiè cōmunicabit , vt patet ex consuetudine primitiuæ ecclesiæ. Et ꝗa nũc etiā laudātur ꝗ quotidiê celebrāt . Patet etiā Augusti. auctoritate de verbis dñi , panis ( inꝗt ) iste quotidianus est, accipe quotidiè, vt quotidiè tibi ꝓssit : sic tñ viue, vt quotidiè merearis accipere Sed quia sunt multa impedimẽta , laudabile est aliqñ abstinere, vt Augusti. dicit libro de ecclesiasticis dogmatibus. Et habetur in ca. quotidie de cō secratione distinctio. 2. quotidie communicare, nec laudo, nec vitupero. Gerson super magistrum tractatu. 9. dicit ꝙ illi qui proptereá cuod frigidi sunt (alioquin sine peccato) recedunt ab eucharistia, sunt similes illis qui frigent, & nolunt accedere ad ignem. Effectus enim eucharistiæ est ipsa deuotio, nun quid prius vis effectum eucharistiæ quàm ipsam eucharistiam? Presbyteris igitur laudabilius est communicare quotidie. Vnde Gregorius. 4. li. dialogorũ , ca. 56. refert Cassiũ Narniensiũ episcopum quotidie celebrā tem , & in celebratione flentem. Et dicit, mandatum dñi accepisse per reuelationẽ cuidam alteri factam operare quod operaris, nō cesset manus tua, nō cesset pes tuus &c. Et Ambrosius Graue est quòd ad mensam tuam mũ do corde, & innocẽtibus manibus nō venimus: sed grauius est, si quia peccata metuimus sacrificium non reddamus. De secularibus autẽ dicimus in primitiua ecclesia eos frequentissmè , & forsan quotidie cōmunicasse . Posteá cessante numero fidelium, tempore Augustini fiebat hoc rarius, quibusdam quotidie, alijs dñicis diebus hoc facientibus, vt ait Augustinus in epistola ad Ianuarium. Et habetur. 12. d. ca. illa autem. Posteà Fabianus papa præcepit, vt saltem ter in anno omnes cōmunicarent , scilicet in pascha, penthecoste, & in natiuitate dni . Tā dem papa Innocentius tertius vel propter multitudinem fidelium, vel propter eorum indeuotionem, traxit cō munionem ad hoc, vt satisfacerent sumendo semel in anno, vt patet in cap. omnis vtriusque sæxus de poenitẽtijs , & remissionibus. Laudabile tamẽ est vt sępe fideles communicent.