# 77 An sit praeceptum sumendi eucharistia . ¶ QVÆRItur, an sit praeceptum de sumptione eucharistiae? S. Tho. 3. p. q. 80. a. 11. ponit duas conclusiones. Prima ex praecepto diuino tenentur omnes fideles communicare . Patet Ioannis 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Item consuetum est in ecclesia infirmos communicare , quod non est praeceptum in iure positivo : & qui hoc transgreditur putat se graue malum fecisse, ergo praeceptum est in iure diuino. Hoc tenet Dur. 4. d. 9. q. 2. & Palu. d. 9. q. 1. Et hoc prae ceptum diuinum obligat sicut alia prae cepta affirmatiua tempore necessitatis: quando scilicet quis est in tali statu, quod iam probabiliter credit se non habiturum vlterius opportunitatem re cipiendi. Secunda conclusio. S. Tho. Ex statuto ecclesiae quilibet fidelis tenetur communicare semel in anno: vt patet in ca. omnis vtirusque sexus . Qui autem iam communicauerit in vita, & semel in anno, in articulo mortis non communicans propter negligentiam quandam non peccabit mortaliter: vt bene dicit Siluester verbo eucharistia, 3. Hoc patet, quia damnatis ad mortem non datur eucharistia. Verum est quod haec est pessima consuetudo iudicum, prae tendunt reuerentiam eucharistiae , sed sunt fabulae: non putant se esse iudices nisi occidant, tamen non damnantur tanquam rei peccati mortalis.