An sit præceptũ sumẽdi eucharist . ¶ QVÆRItur, an sit præceptum de sumptione eucharistiæ? S. Tho. 3. p. q. 80. a. 11. ponit duas conclusiones. Prima ex pręcepto diuino tenentur omnes fideles cōmunicare . Patet Ioannis 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, nō habebitis vitam in vobis. Item consuetum est in ecclesia infirmos cōmunicare , quod non est pręceptum in iure possitiuo : & qui hoc transgreditur putat se graue malum fecisse, ergo pręceptũ est in iure diuino. Hoc tenet Dur. 4. d. 9. q. 2. & Palu. d. 9. q. 1. Et hoc præ ceptum diuinũ obligat sicut alia præ cepta affirmatiua tempore necessitatis: quando scilicet quis est in tali statu, ꝙ iam probabilitèr credit se nō habiturum vlterius opportunitatem re cipiendi. Secunda conclusio. S. Tho. Ex statuto ecclesię quilibet fidelis tenetur cōmunicare semel in anno: vt patet in ca. oĩs vtrius sęxus . Qui autẽ iā cōmunicauerit in vita, & semel in anno, in articulo mortis non cōmunicans propter negligentiam quandā non peccabit mortalitèr: vt bene dicit Siluester verbo eucharistia, 3. Hoc patet, quia damnatis ad mortem non datur eucharistia. Verum est quòd hæc est pessima consuetudo iudicum, præ tendunt reuerentiam eucharistię , sed sunt fabulæ: non putant se esse iudices nisi occîdant, tamen non damnantur tanquam rei peccati mortalis.