# 78 An sit communicandum sub vtraque specie. ¶ QVÆritur, vtrum sit necessarium sumere eucharistiam sub vtraque specie? Respondetur quod in primitiua ecclesia fuit consuetudo sumendi eucharistiam sub vtraque specie: vt patet. 1. Chorinthiorum 10. vnus panis & vnum corpus multi sumus omnes qui de vno pane, & de vno calice participamus. Et hoc etiam dicit Cyprianus in sermone de lapsis. Et dicuntur Graeci modo sic populum communicare . Sed in concilio Constantiensi , & Basiliensi interdictum est sub poena excommunicationis , ne seculares comunicemus sub vtraque specie, & damnati sunt vt haeretici qui dicebant esse necessarium sub vtraque specie communicare . Et hoc congrue ordinatum est, quia saepe contingeret periculum effusionis sanguinis, si toti populo dandus esset. Item quia aliquibus est horridum vinum maxime foeminis . Item vt euitaretur error Nestorianum hae reticorum dicentium, quod sub specie panis non est nisi corpus, & sub specie vini non nisi sanguis. Ideo sub vnica specie communicatur populus: vt ostendatur quod est totus Christus sub qualibet specie. Sacerdotes autem necessario de bent sumere sub vtraque specie: vt patet in ca. comperimus de conse. d. 2. & sunt verba Gelasij papae, vbi dicitur esse grande sacrilegium consecrare sub altera specie tantum. Praeceptum est igitur sacerdotibus quod communicent sub vtraque specie. Et videtur quod sit praeceptum diuinum, quia alias non esset sacramentum perfectum: quia non est perfecta refectio sub vnica specie, sacramentum vero eucharistiae est quaedam refectio.