An sit cōmunicandũ sub vtraque specie. ¶ QVÆritur, vtrũ sit necessariũ sumere eucharistiā sub vtraque specie? Resp. ꝙ in primitiua ecclesia fuit consuetudo sumẽdi eucharistiam sub vtraque specie: vt patet. 1. Chorinthiorũ 10. vnus panis & vnum corpus multi sumus omnes qui de vno pane, & de vno calice participamus. Et hoc etiā dicit Cyprianus in sermone de lapsis. Et dicuntur Græci modo sic populũ cōmunicare . Sed in concilio Constā tiensi , & Basiliẽsi interdictum est sub pęna excōmunicationis , ne seculares comunicemus sub vtraque specie, & dānati sunt vt hæretici qui dicebāt esse necessarium sub vtraque specie cō municare . Et hoc congruè ordinatũ est, quia sępè contingeret periculum effusionis sanguinis, si toti populo dā dus esset. Item quia aliquibus est horridum vinum maxime fęminis . Item vt euitaretur error Nestorianorũ hæ reticorum dicentium, ꝙ sub specie panis non est nisi corpus, & sub specie vini non nisi sanguis. Ideò sub vnica specie cōmunicatur populus: vt ostendatur ꝙ est totus Christus sub qualibet specie. Sacerdotes autẽ necessario de bent sumere sub vtraque specie: vt patet in ca. comperimus de conse. d. 2. & sun verba Gelasij papæ, vbi dicitur esse grande sacrilegium consecrare sub altera specie tantum. Præceptum est igitur sacerdotibus ꝙ cōmunicẽt sub vtra specie. Et videtur ꝙ sit præceptũ diuinum, quia aliâs nō esset sacramentũ perfectum: quia nō est ꝑfecta refectio sub vnica specie, sacramentũ verò eucharistiæ est quædā refectio.