¶ QVÆritur, an minister huiꝰ sacramenti sit sacerdos? Respond. ꝙ nō est licitum dubitare de hoc. Patet in cap. firmitèr de summa Trinitate & fide catholica. Et in concilio Florenti . Et etiam patet ex vi ipsius nominis, sacerdos enim dicitur à sacrificando, sed eucharistia est sacrificium: ergo ad solũ sacerdotem spectat. Item, quia in lege veteri non pertinebat ad omnes offerre sacrificia, sed solum ad sacerdotes: & Abraham obtulit decimas Melchisedech, quia erat Dei sacerdos, ergo etiam in lege noua solis sacerdotibus licet offerre sanctum sacrificium altaris. Quando autem ordinati cum episcopo consecrant, si aliqui dicant formam cōsecrationi , antequàm episcopus, vel postquàm finiuit episcopus, nihil faciunt, vt dicit Palu. & Caietanus. Nam intentio eorum est consecrare simul cum episcopo.