An minister euchar. eucharistia sit sacerdos.

¶ QVÆritur, an minister huiꝰ huius sacramenti sit sacerdos? Respond. Respondetur quod non est licitum dubitare de hoc. Patet in cap. firmitèr de summa Trinitate & fide catholica. Et in concilio Florenti Florentino . Et etiam patet ex vi ipsius nominis, sacerdos enim dicitur à sacrificando, sed eucharistia est sacrificium: ergo ad solũ solum sacerdotem spectat. Item, quia in lege veteri non pertinebat ad omnes offerre sacrificia, sed solum ad sacerdotes: | & Abraham obtulit decimas Melchisedech, quia erat Dei sacerdos, ergo etiam in lege noua solis sacerdotibus licet offerre sanctum sacrificium altaris. Quando autem ordinati cum episcopo consecrant, si aliqui dicant formam cōsecrationi consecrationi , antequàm episcopus, vel postquàm finiuit episcopus, nihil faciunt, vt dicit Palu. & Caietanus. Nam intentio eorum est consecrare simul cum episcopo.
Loading...