¶ QVÆRItur an ministrare eucharistiam laicis spectet ad solum sacerdotem? Respondeo quód propria auctoritate, & tanquám ex officio, spectat ad solum sacerdotem: vt habetur in c. peruenit de consecratione. d. 2. vbi puniuntur sacerdotes qui per alios mittebant sacramenta , & dicitur quod solus sacerdos potest id facere. Tempore vero quo populus communicabat sub vtraque specie diaconi ministrabant sanguinem non tamen corpus domini . Quia in calice non tangebatur corpus domini immediate, & idó sanguinem ministrare poterant, non autem corpus domini , quia immediate tangitur . At in necessitate scilicet aegrotante presbytero, potest diacono committi vt deferat corpus domini . Ita dicit Palud. 4. d. 13. & S. Tho. 4. d. 13. q. 1. ar. 3. nec est dubitandum de hoc. Et etiam sine commissione posset diaconus in necessitate portare eucharistiam: vt ait. S. Tho. non tamen subdiaconus, aut alij inferiores. Durandus dicit se vidisse, quod diaconus cardinalis, papa celebrante, dat eucharistiam alijs clericis. Ipse dubitat an id recte fiat. Sed certe nullum sacrilegium ibi interuenit iudicio meo.