An ministrare euchar. laicis cō ueniat solis sacerdotibus. ¶ QVÆRItur an ministrare eucharistiam laicis spectet ad solum sacerdotem? Respondeo quód propria auctoritate, & tanquám ex officio, spectat ad solum sacerdotem: vt habetur in c. peruenit de consecratione. d. 2. vbi puniuntur sacerdotes qui per alios mittebant sacramẽta , & dicitur quòd solus sacerdos potest id facere. Tempore verò quo populus cōmũicabat sub vtra specie diaconi ministrabant sanguinẽ non tñ corpus dñi . Quia in calice non tangebatur corpus dñi immediate, & idó sanguinẽ ministrare poterant, nō aũt corpus dñi , quia immediate tāgit̃ . At in necessitate scilicet ęgrotāte presbytero, potest diacono cōmitti vt deferat corpus dñi . Ita dicit Palud. 4. d. 13. & S. Tho. 4. d. 13. q. 1. ar. 3. nec est dubitandũ de hoc. Et etiam sine cōmissione posset diaconus in necessitate portare eucharistiam: vt ait. S. Tho. nō tñ subdiaconus, aut alij inferiores. Durā dus dicit se vidisse, quòd diaconus cardinalis, papa celebrante, dat eucharistiam alijs clericis. Ipse dubitat an id recte fiat. Sed certe nullum sacrilegium ibi interuenit iudicio meo.