¶ QVÆritur, vtrũ malus sacerdos possit consecrare? Respōde. sine quacũ  dubitatione ꝙ sic. Nā aliâs ecclesia esset in magno periculo: delicta em̃ quis intelligit? Et etiam populus esset in periculo idolatrandi. Oppositum autem fuit error Donatistarum, contra quos multa dicit Augustinus in libro de baptismo. 5. ca. 23. & cōtra Parme nianum li. 2. respōsione . 107. et in multis alijs locis dicit. Sacramentum Christi nulla peruersitate hominis siue dā tis , siue recipientis, violari: & sacramẽ tum gratię dat Deus per malos, ipsam tamen gratiam per se ipsum. Et cōtra Pitilianum. Si quis verus sacerdos. i. dignus vult esse, induat̃ iustitia oportet. Qui autem solo sacramento sato sacerdos est. i. ordinatꝰ , sicut fuit Cayphas pontifex, quanuis non sit sacerdos verus. i. bonus seu dignus, verum est tñ quod dat. Idem dicit Chrisostomus super Ioānem vbi ait, ꝙ sicut per asinam Balaā locutus est Deus: sic per malos sacerdotes sacramenta præstat. Et nō est dubitādũ . Vide. 1. q. 1. c. quod quidam, & 24. q. 1. cap audiuimus.