# 81 Malus sacerdos potest consecrare. ¶ QVÆritur, vtrum malus sacerdos possit consecrare? Respondetur sine quacumque dubitatione quod sic. Nam alias ecclesia esset in magno periculo: delicta enim quis intelligit? Et etiam populus esset in periculo idolatrandi. Oppositum autem fuit error Donatistarum, contra quos multa dicit Augustinus in libro de baptismo. 5. ca. 23. & contra Parme nianum li. 2. responsione . 107. et in multis alijs locis dicit. Sacramentum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis , siue recipientis, violari: & sacramentum gratiae dat Deus per malos, ipsam tamen gratiam per se ipsum. Et contra Pitilianum. Si quis verus sacerdos. i. dignus vult esse, induatur iustitia oportet. Qui autem solo sacramento sato sacerdos est. i. ordinatus , sicut fuit Cayphas pontifex, quanuis non sit sacerdos verus. i. bonus seu dignus, verum est tamen quod dat. Idem dicit Chrisostomus super Ioannem vbi ait, quod sicut per asinam Balaam locutus est Deus: sic per malos sacerdotes sacramenta praestat. Et non est dubitandum . Videtur 1. q. 1. c. quod quidam, & 24. q. 1. cap audiuimus.