QVÆRITVR, vtrum missa sacerdotis mali tantum prosit alijs, sicut missa boni? S. Tho. 3. p. q. 82. art. 6. dicit quod in missa duo sunt consideranda scilicet ipsum sacramentum, & orationes quae in ea dicuntur ac oblatio sacrificij. Quantum ad primum quod est principale, non minus valet sacerdotis mali missa, quam missa boni ex opere operato. Orationes autem possunt dupliciter considerari . Vno modo in quantum procedunt ab hac priuata persona: & ex hac parte maioris efficaciae sunt orationes boni sacerdotis, quam orationes mali: quia licet aliquando Deus audiat malos tamen certum est quod potius audit bonos. Alio modo possunt considerari praedictae orationes tanquam procedentes a celebrante in persona ecclesiae: & quantum ad hoc tantam efficaciam habet oratio mali, sicut oratio boni sacerdotis, & e con tra. Et idem dicendum est de horis canonicis, quae si dicantur á ministro ecclesiae, etiam in peccato mortali prosunt, quia dicuntur in persona ecclesiae. Quoniam is cui mittitur aliquid non respicit per quem mittatur, sed quis & quid mittat: haec sanct. Tho. Si enim quis mitteret seruum ad dandam eleemosynam, licet seruus doleret, & repugnaret, nihilominus eleemosyna valeret omnibus illis pro quibus offertur. Sic sacerdos cum sit minister ecclesiae missam celebrans, licet peccet ipse, prodest tamen alijs eius sacrificium . Ex parte autem orationum, & ipsius oblationis, quo melior fuerit minister eo magis accepta erit oblatio: facilius enim & saepius , & amplius impetrat bonus, quám malus. Augetur etiam valor missae ex assistentia audientium: offerunt enim sacrificium circunstantes. Vnde in canone dicitur, pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt. Vnde regulariter maioris valoris est missa dicta vbi sunt multi, quam vbi sunt pauci.