QVÆRITVR, vtrum missa sacerdotis mali tantum prosit alijs, sicut missa boni? S. Tho. 3. p. q. 82. art. 6. dicit quòd in missa duo sunt consideranda scilicet ipsum sacramentum, & orationes quæ in ea dicuntur ac oblatio sacrificij. Quātum ad primum quod est principale, nō minus valet sacerdotis mali missa, quàm missa boni ex opere operato. Orationes autem possunt dupliciter cōsiderari . Vno modo in quā tum procedunt ab hac priuata persona: & ex hac parte maioris efficacię sunt orationes boni sacerdotis, quàm orationes mali: quia licet aliquandò Deus audiat malos tamen certum est quòd potius audit bonos. Alio modo possunt considerari prædictæ orationes tanquam procedentes â celebrante in persona ecclesiæ: & quantum ad hoc tantam efficaciā habet oratio mali, sicut oratio boni sacerdotis, & e con tra. Et idem dicendum est de horis canonicis, quæ si dicantur á ministro ecclesiæ, etiam in peccato mortali prosunt, quia dicuntur in persona ecclesiæ. Quoniam is cui mittitur aliquid non respicit per quẽ mittatur, sed quis & quid mittat: hæc sanct. Tho. Si em̃ quis mitteret seruum ad dandam eleemosynam, licet seruus doleret, & repugnaret, nihilominus eleemosyna valeret omnibus illis pro quibus offertur. Sic sacerdos cùm sit minister ecclesię missam celebrans, licet peccet ipse, prodest tamẽ alijs eius sacrificiũ . Ex parte autem orationum, & ipsius oblationis, quo melior fuerit minister eo magis accepta erit oblatio: facilius enim & sępius , & amplius impetrat bonus, quám malus. Augetur etiā valor missæ ex assistentia audientium: offerunt enim sacrificium circunstantes. Vnde in canone dicitur, pro quibꝰ tibi offerimus, vel ꝗ tibi offerunt. Vn đ regularitèr maioris valoris est missa dicta vbi sũt multi,  vbi sunt pauci.