# 83 Haeretici scismatici et degradati possunt consecrare . ¶ QVÆRItur, vtrum haeretici scismatici, & degradati possint consecrare ? Magist. senten. 4. d. 13. de haereticis & scismaticis tenet aperte, quod quanuis tentent consecrare nihil faciunt. Idem dicit de degradatis. Sed in oppositum est tota cohors theologorum nemine excepto. Tenent enim omnes, quod postquam quis est semel ordinatus semper potest consecrare veram eucharistiam. Vnde Augustinus libro de corpore Christi in mysterijs corporis, & sanguinis domini, nihil a bono magis, vel á malo minus perficitur. Item . 1. Cho. 11. qui manducat et bibit indigne &c. Ecce Christus permittit se contrectari & manducari a malis, ergo eadem ratione permittet se consecrari á malis. Item haeretici redeuntes ad ecclesiam non ordinantur de nouo, ergo antea poterant consecrare . Magist. sentent. deceptus est ex verbis Cypria. qui sine dubio fuit illius sententiae , quod haereticus nec poterat baptizare, nec sacramenta conficere. Sed iam fuit illud in concilio reuocatum ideo non est tenendum . Cum igitur character sacerdotalis in quo fundatur potestas consecrandi sit indelebilis, non est dubitandum quin & potestas ipsa sit indelebilis. Vtrum autem tales missae haereticorum , & excommunicatorum valeant, & prosint, cum sint separati ab ecclesia a qua valorem habent, dubitari posset. Verum quoniam adhuc ministri sunt ecclesiae, & vtuntur potestate sibi ab ecclesia tradita, licet male vtantur ea, probabilius est quod valent & prosunt alijs. Nec obstat capi. quidam. 1. q. 1. quia non loquitur assertiue, sed inquisitiue, vt ait. sanct. Tho. 3. parte, q. 82. articulo, 8. ad. 1.