Hæretici scismatici et degradati possunt cō secrare . ¶ QVÆRItur, vtrũ hęretici scismatici, & degradati possint cōsecrare ? Magist. senten. 4. d. 13. de hæreticis & scismaticis tenet aperte, quòd quanuis tẽ tent consecrare nihil faciunt. Idem dicit de degradatis. Sed in oppositum est tota cohors theologorũ nemine excepto. Tenent enim omnes, ꝙ postquā quis est semel ordinatus semper potest consecrare veram eucharistiam. Vnde Augustinus libro de corpore Christi in mysterijs corporis, & sanguinis domini, nihil à bono magis, vel á malo minus perficitur. Itẽ . 1. Cho. 11. qui manducat et bibit indigne &c. Ecce Christus permittit se contrectari & manducari a malis, ergo eadẽ ratione ꝑmittet se consecrari á malis. Itẽ hęretici redeũtes ad ecclesiā nō ordinant̃ de nouo, ergo antea poterant cōsecrare . Magist. sentent. deceptus est ex verbis Cypria. qui sine dubio fuit illius sẽ tentiæ , ꝙ hæreticus nec poterat baptizare, nec sacramenta conficere. Sed iā fuit illud in concilio reuocatum ideô non est tenẽdum . Cũ igitur character sacerdotalis in quo fundatur potestas consecrandi sit indelebilis, non est dubitandum quin & potestas ipsa sit indelebilis. Vtrum autem tales missę hę reticorum , & excōmunicatorum valeant, & prosint, cùm sint separati ab ecclesia à qua valorem habent, dubitari posset. Verum quoniam adhuc ministri sunt ecclesiæ, & vtuntur potestate sibi ab ecclesia tradita, licet male vtantur ea, probabilius est quod valent & prosunt alijs. Nec obstat capi. quidam. 1. q. 1. quia non loquitur assertiuè, sed inquisitiuè, vt ait. sanct. Tho. 3. parte, q. 82. articulo, 8. ad. 1.