Eucharistia ā sit de necessitate salutis. ¶ QVÆritur, vtrum sacramentum eucharistiæ sit de necessitate salutis? Respon. ꝙ est pręceptum de eucharistia, vt patet Ioan. 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis. Secũdó dico quòd hoc sacramẽtum non est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Nā nemo potest saluari sine baptismo realitèr, vel in voto suscepto: & tamen sine eucharistia possunt saluari multi, vt de facto saluantur pueri baptizati, ac proindè nō est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Eucharistia autẽ interpretatur bona gratia, vt pate. 1. quæst. 1. capit. multi. Ab alijs interpretatur, gratiarum actio, synaxis, communio, & sacrificium.