# 84 Missam haeretici, scismatici et degradati, an liceat audire. ¶ QVÆritur, an liceat audire missam & suscipere communionem a clericis haereticis, scismaticis, & excommunicatis . S. Tho. 3. p. q. 82. ar. 8. dicit, quod a publice suspensis ab ecclesia non licet quia ecclesia prohibet, vt a concubinarijs publicis, & a simoniacis: ab alijs autem licitum est. Sed nota quod haec determinatio. S. Tho. vera est secundum ius antiquum. 23. d. c. nullus, vbi dicitur. Nullus audiat missam sacerdotis quem indubitanter nouit habere concubinam. Et in cap. sequenti hoc idem mandatur sub excommunicatione . Et Gregorius. 4. dialogorum, & habetur. 24. q. 2. ca. coepit, dicit de puero Hermigildo filio regis Hispaniae, quod cum aegrotaret , mandauit ei pater, vt sumeret eucharistiam ab episcopo Arriano, qui noluit, propter quod a patre interfectus est: & a Gregorio martyr reputatur. Sed nunc non vide tur standum in illo iure antiquo, quia in concilio Constantiensi determinatum est, quod non tenemur vitare excommunicatos , nisi sint nominatim excommunicati , vel manifesti percusores clericorum. Idem habetur in concilio Basiliensi si aliquam habent auctoritatem, & in cap. cum non ab homine de sententia excommunicationis, dicitur quód occulte excommunicatus non debet publice vitari. Admonet tamen Palu. quod quando ego scio sacerdotem esse peccatorem, licet sciam occulte bene facerem, sine scandalo aliorum me separans ab auditione missae eius, & a receptione sacramentorum: vt illi incutiam ruborem, & moueam illum ad poenitentiam. Et sic intelliguntur cap. nostra, & cap. nisi de clerico excommunicato.