Et. 2. Chor. 6. Hortamur vos ne in vacuũ gratiā Dei recipiatis. Ideò Maio. & Duran. dicunt ꝙ sine graui peccato sacerdos non potest abstinere à celebratione. Facit etiam ad hoc cap. dolẽtes de celebratiōe missarũ . §. sũt , vbi reprehendunt̃ qui solũ quater in anno celebrant. Et. 2. Machabe. 4. cōtra quosdā sacerdotes dicitur, ꝙ iā nō circa altaris officia dediti erant. Itẽ Luc. 22. Christus dixit. Hoc facite in meam cōmemorationẽ , ergo. Sed vtrum sit mortale omnino abstinere â celebratione? Caie. 3. p. q. 82. a. 1. tenet ꝙ nō est mortale. Et idẽ videt̃ sentire. S. Tho. cum non exprimat hoc esse mortale. Et ita tenendum est, quia nullum est præceptum iuris diuini, aut humani de hoc. Sed quoniam defraudat ecclesiam suo sacrificio ad quod offerendũ est constitutus minister nō excusatur á peccato. Et aliqui canonistę dicunt ꝙ peccat mortaliter propter verbum Ambrosij dicentis, ego quia quotidie pecco, quotidie debeo accipere medicinam. Quod habetur de consecra. d. 2. cap. si quotiescun , sed dictum est de consilio. Licet in vitis patrum legatur de quodam viro sancto, quod ordinatus in sacerdotem, nũquàm posteá celebrauit. Credendum est quod haberet aliquod impedimentum occultum, vel quod hoc faciebat ex reuelatione spiritus sancti.