# 85 An liceat sacer doti nunquam celebrare. ¶ QVÆritur, vtrum liceat sacerdoti omnino abstinere a celebratione ? sanct . Tho. 2. 2. q. 82. art. 10. tenet, quod omnino tenetur sacerdos celebrare. Probatur ex verbis Ambr. iam adductis, graue (inquit) est quod ad mensam tuam mundo corde, & innocentibus manibus non venimus: sed grauius est si dum poenas metuimus sacrificia non reddamus. Et. 2. Chor. 6. Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ideo Maio. & Duran. dicunt quod sine graui peccato sacerdos non potest abstinere a celebratione. Facit etiam ad hoc cap. dolentes de celebratione missarum . §. sunt , vbi reprehenduntur qui solum quater in anno celebrant. Et. 2. Machabe. 4. contra quosdam sacerdotes dicitur, quod iam non circa altaris officia dediti erant. Item Luc. 22. Christus dixit. Hoc facite in meam commemorationem , ergo. Sed vtrum sit mortale omnino abstinere a celebratione? Caie. 3. p. q. 82. a. 1. tenet quod non est mortale. Et idem videtur sentire. S. Tho. cum non exprimat hoc esse mortale. Et ita tenendum est, quia nullum est praeceptum iuris diuini, aut humani de hoc. Sed quoniam defraudat ecclesiam suo sacrificio ad quod offerendum est constitutus minister non excusatur á peccato. Et aliqui canonistae dicunt quod peccat mortaliter propter verbum Ambrosij dicentis, ego quia quotidie pecco, quotidie debeo accipere medicinam. Quod habetur de consecra. d. 2. cap. si quotiescunque , sed dictum est de consilio. Licet in vitis patrum legatur de quodam viro sancto, quod ordinatus in sacerdotem, nunquam posteá celebrauit. Credendum est quod haberet aliquod impedimentum occultum, vel quod hoc faciebat ex reuelatione spiritus sancti.