¶ QVÆRITVR, quod sit opportunum tempus ad celebrandum? Resp. sanct. Tho. quod illud in quo ecclesia cōsueuit celebrare. Omnia enim alia variātur : tamen in omnibus optimus canon est ecclesia consuetudo. Et de hac ecclesię cōsuetudin e ponit sanct. Tho. duas conclusiones. Prima oportet, quòd in ecclesia sit quotidiè hoc sacrificium. Patet, quia à Christo vocatur panis quotidianus: & intelligitur de eucharistia secundum Augustinum. Item quia si in ciuitate aliqua non celebraretur aliquo die, reputaretur graue scandalum. Secunda, missa solennis in ecclesia cōuenienter celebratur ab hora diei tertia vsque ad nonam: quia tunc est Christus crufixus . Quos autem obliget pręceptum illud de quo in prima propositione. Canonistę dicunt, quod ecclesias collegiatas & rectores earum: ita ꝙ si eorum defectu non dicatur aliquo die missa, peccaret mortaliter. Ego credo quòd non est peccatum mortale. Panormi. in cap. cum creatura de celebratione missarum, dicit ꝙ in ecclesijs collegiatis debent quotidie celebrari duæ missę , vna de die, alia de defunctis. Non oportet tamen ꝙ sit de requiem: esset enim malè factum si in die paschatis, & solẽnitatũ magnarum diceret̃ missa de requiem. Et in hoc corrigendus est error muliercularũ , & indiscreta laicorũ deuotio, cùm iubẽt dicere missas de sanctis qui non sũt in coelo, vel de requiẽ . In festiuitatibꝰ dicatis missā de die. Siluester ait, ꝙ id quod Panormitanus dicit de missa de requiem: iā est consuetudine abrrogatum . Nec est rationabile, quòd in die celebri dicatur missa de defunctis. Nec hoc potest haberi ex prædicto cap.