# 86 Celebrandi tempus op portunum quod sit ¶ QVÆRITVR, quod sit opportunum tempus ad celebrandum? Respondet sanct. Tho. quod illud in quo ecclesia consueuit celebrare. Omnia enim alia variantur : tamen in omnibus optimus canon est ecclesia consuetudo. Et de hac ecclesiae consuetudine e ponit sanct. Tho. duas conclusiones. Prima oportet, quod in ecclesia sit quotidie hoc sacrificium. Patet, quia a Christo vocatur panis quotidianus: & intelligitur de eucharistia secundum Augustinum. Item quia si in ciuitate aliqua non celebraretur aliquo die, reputaretur graue scandalum. Secunda, missa solennis in ecclesia conuenienter celebratur ab hora diei tertia vsque ad nonam: quia tunc est Christus crucifixus . Quos autem obliget praeceptum illud de quo in prima propositione. Canonistae dicunt, quod ecclesias collegiatas & rectores earum: ita quod si eorum defectu non dicatur aliquo die missa, peccaret mortaliter. Ego credo quod non est peccatum mortale. Panormi. in cap. cum creatura de celebratione missarum, dicit quod in ecclesijs collegiatis debent quotidie celebrari duae missae , vna de die, alia de defunctis. Non oportet tamen quod sit de requiem: esset enim male factum si in die paschatis, & solennitatum magnarum diceretur missa de requiem. Et in hoc corrigendus est error muliercularum , & indiscreta laicorum deuotio, cum iubent dicere missas de sanctis qui non sunt in coelo, vel de requiem . In festiuitatibus dicatis missam de die. Siluester ait, quod id quod Panormitanus dicit de missa de requiem: iam est consuetudine abrogatum . Nec est rationabile, quod in die celebri dicatur missa de defunctis. Nec hoc potest haberi ex praedicto cap.