# 87 An liceat pluries in die celebrare. ¶ QVÆritur, an oporteat pluries in die celebrare? Respondeo, quod in capit. consuluisti, & capit. te referente, de celebra. missarum, prohibitum est pluries in die celebrare, & communicare. Sed ponuntur plures exceptiones quas ego non intelligo. Prima est in natiuitate domini , in qua ter celebramus & haec clara est. Secundam ponit Siluester si defunctus sit praesens post missam celebratam. Tunc forsan haec erat consuetudo: quae iam videtur abrogata . Si tamen aliquis hoc faceret non reputaretur peccare mortaliter. Tertia quando est necessarium infirmis viaticum porrigere, & aliter haberi non potest . Quarta, pro necessitate peregrinorum , si peregrinantes in die festo venerunt post missam celebratam . Ego miror certe, & puto quod ante non erat ita arcta consuetudo semel tamen celebrandi , sicut nunc est. Quinta pro necessitate nuptiarum scilicet quando tempus laberetur , & non possent nuptiae differri. Has exceptiones ponit etiam Raymundus . Sexta secundum Hostiensem quando quis habet duas ecclesias, etiam si vna sit in titulo, & alia commendata : & haec consuetudo adhuc durat. Septima quando eodem die occurrunt duae missae, vna de die, alia de ieiunio. Hos, 7. casus ponit Palu. 4. d. 12. q. 1. arti. 4. vbi notat quod omnes praedictae exceptiones intelliguntur quando sacerdos est ieiunus, alias in nulla necessitate licet Panor. in dicto cap. consuluisti, ponit 8. exceptiones. 7. praedictas, & octauam si superueniat aliqua magna persona, vt episcopus & similes, quos non licet transire sine auditione missae. Et idem est (ait Siluester) de quolibet alio in die festo, quoniam habet praeceptum audiendi missam. Glo. in dicto ca. ponit nonam . s. si esset consuetum in aliqua ecclesia dicere duas missas, & non sit nisi vnus sacerdos idoneus ad celebrandum . Addunt aliqui decimam propter paupertatem ecclesiarum, & raritatem sacerdotum . Et hoc habetur in iure. 21. q. 1. ca. clericus in fine. & de electione ca. dudum, &. 10. q. 3. ca. vnio. & ita habet etiam consuetudo. Siluester addit vndecimam, scilicet quandócunque occurrit necessitas arbitrio boni viri. Probat ex dicto ca. consuluisti, vbi dicitur, quod propter necessitatem licet pluries celebrare. Ex quo dicto eliciunt doctores hos casus. Notat Palu. quod non licet sacerdoti pluries in die quamvis celebrare. Pro quacumque autem necessitate nemini licet bis communicare in die eodem